- PERICLYSIS
- PERICLYSISGraece Περίκλυσις, ora vel extremitas vestis et veli et cuiuslibet rei, apud Anastasium in Leone IV. Fecit vero in eadem basilica ad splendorem sacri Altaris, vestem holosericam habentem Periclysim de chrysoclavo, h. e. περιῤῥοὴν et circumtexturam. Ibidem, Fecit vestem sericam altam sigillatam cum gammadiis et periclysi de blattin unam. Ibidem, Fecit autem in basilicabeatae Rufinae Martyris in silva candida vestem de fundato, habentem in medio crucem et periclysim in circuitu de blattin. Idem in Sergio II. Vela alia de fundato, cum periclysi de blattin. In Gregorio IV. Praefatus Pontifex fecit in ecclesia B. Anastasiae Martyris vestem de fundato, habentem aquilas et periclysim de olovero. et passim, apud eundem, singulis fere paginis, Periclysin eô sensu reperire est, pro circumtexto vestis scil. et purpurâ in orbem currente, quam περιῤῥοὴν eleganter vocitavit Pollux. Sic περίκλυσιν apud Eunapium, pro extremo fontis margine legere licet, ex correctione Salmasii, in Vita Iamblichi: Ο῾ δὲ ἐυθὺς ἐπιψαύσας τοῦ ὕδατος, ἑτύγχανε δε ἐπὶ τῆς κρηπίδος κατὰ τὴν περίκλυσιν καθήμενος. Sed et περίκλυςθις illa in vestibus, περιήγηςθις reperitur dicta, quasi circumvectatio, unde περιηγητοὶ χιτῶνες οἱ περιπόρφυροι. Recentiores autem Graeci μαργέλλια dixerunt haec vestium ornamenta extrema, a Latina voce margo. Aliter ῥάμματα et ἀντίπανα, quomodo dicebantur illa lora, vel zonae, vel limbi, qui ad oras vestium extremas adsuebantur. Erant autem hae ornaturae non tantum purpureae vel auratae, sed eitam versicoloriae. Unde ἑτερόχροα ἐπιβλήματα vocat Balsamo ad Concil. quae ex cocco, bysso et purpura contexta erant, seu inserta, hinc Insertae Latinis etc. Sed et panni, peripodia, praetextus, seu praetexta, scutulae, item paragaudae, eadem. Περίνησα porro Graecis huiusmodi vestimenta purpurâ praetexta, seu circumtexta, dicuntur: Ο῞τι πορφύρα κύκλῳ τὰ τέλη τοῦ ὑφάσματος περιερχεται νήσου σχῆμα ποιοῦσα τῇ περιῤῥοῇ τοῦ χρώματος, Quoniam purpura in orbem extremas telae oras ambit, insulae imaginem exhibens, circumfluxu coloris: quem purpurae in orbem currentis, ad oras vestium, circumfluxum, περίκλυσιν quoque ab eadem imagine vocavêre, namque περικλύζειν, circumluere, est etc. Salmas. ad vopisc. Aurelian. c. 46. Vide quoque supra, Limbô circumflua, Chlamys, Lorata vestis, Maeandrt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.